Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 475 (Reg. 3031)
Datierung: 804 10 02 – 814 01 28 (807 – 811?)
Ausstellungsort: Ilvesheim publ.
Nos etiam in dei nomine Reccho, et coniux mea Udalniu pro remedio animarum nostrarum donamus pariter et manu communi ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, quidquid habemus proprietatis in Uluinisheim tam mansis, terris, pratis, pascuis, peruiis, domibus, aedificiis, a die presente tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum publice in uilla Uluinisheim. S. Recchonis et coniugis eius Vdalniu, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Galamanni, Burgolfi, Roolfi, Theotberti, Hucgeri, Wargeri, Starcheri, Outuuini, item Thiotberti, Eberhelmi, Nendingi, Gunzonis. Altuuinus scripsit.

