Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 476 (Reg. 3005)


Datierung: 811 06 23
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hiltdiberti. Karolo rege. Adalungo abbate.

Anno XLmo III regni domni nostri Karoli gloriosissimi imperatoris, ego Hiltdibertus pro remedio animae Huse dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in pago lobod. in Uluinisheim II iurnales de terra araturia, a die presente, de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIIII kl. iulii. S. Hiltdiberti qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Signum Ermanfridi, Wernheri, Adolonis, Hartuuigi, Ratuuigi. Ego Altuuinus scripsi.