Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 474 (Reg. 2964)


Datierung: 807 07 10
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ruggari in eadem villa. Karolo rege. Adalungo abbate.

Nos in dei nomine Ruggerus et coniux mea Freitdrut pro remedio animarum nostrarum seu pro retributione aeterna donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo in Uluinisheim dimidium mansum, et VI iurnales de terra araturia, et prata ad ipsum mansum aspicientia, et in Hantscuhesheim I vineam, et mancipia, Dello, Rihbertum, Reginbaldum, Deilam, Erloldum, Waltfridum, una cum peculiare eorum ad integrum a die presente tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI idus iulii, anno XXXVIIII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris. S. Ruggeri, et Freitdrudis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Suarzolahi, Wolfheri, David, Heimonis, Burchardi, Willonis, Leidolfi, Ekkihardi, Helmbaldi, Theotfridi, Ratfridi, Heriberti. Ego Altuinus scripsi.