Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 451 (Reg. 186)
Datierung: 767 06 29
Ausstellungsort: Lorsch, publice
In Christi nomine sub die III kl. iul., anno XV regni domni nostri, Pippini regis, ego Roolf, filius quondam Maurilonis pro dei intuitu et pro anima germani mei Adonis ut veniam peccatorum suorum a deo adipisci mereatur, dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Uluinisheim de terra araturia iurnales XIIII a die presente de iure meo, in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum. Actum in monasterio Laur. publice die et tempore quo supra. Sig. Roolfi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Hildibaldi. Ego Samuel rogatus scripsi hanc donationem.