Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 452 (Reg. 393)


Datierung: 769 05 18
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ernesti. In eadem villa. Karolo I rege. Gundelando abbate.

Anno I regni domni nostri Karoli regis, ego Ernesth dono pro remedio animae patris mei Adalmanni ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem deo servire videntur ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo. Hoc est rem meam in loboduninse in Uluinisheim, iurnalem I et dimidium, a die presente trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, XV kl. iun. S. Ernestonis qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Gramanni, Bernhardi, Geroldi, Ruotberti, Sigefridi, Wolfgrimi, Budelini. Ego Samuel scripsi.