Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 450 (Reg. 194)


Datierung: 767 06 20
Ausstellungsort: Lorsch, publice

Donatio Weningi in eadem villa. Pippino rege. Gundel. abbate.

Anno XV regni domni nostri Pippini regis ego Weningus propter deum et reverentiam sancti Nazarii, seu pro anima genitricis meae Albsuindis per hanc kartulam donationis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, de terra araturia, iurnales II in Uluinisheim, a die presente de iure meo, in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde pro utilitate sancti N. facere decreueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, auri denarios VI, argenti uncias II multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice, XII kl. iulii. S. Waningi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Ego Samuel scripsi.