Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 449 (Reg. 79)


Datierung: 766 08 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gumberti in eadem villa. Pippino rege. Gundel. abbate.

Item anno quo supra eiusdem principis ego Gumbertus dono pro animae meae remedio ad sanctum dei Nazarium mrem. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo I casado nomine Willulf cum consorte sua et manso I in Uluinisheim super fluvium Neckra, a die presente dono, trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice, kl. augusti. S. Gumberti qui hanc donationem fecit. S. Humberti, Heimberti, Geroldi, Haionis, Vdonis, Milonis. Ego Samuel scripsi.