Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 446 (Reg. 54a)


Datierung: 766 06 01
Ausstellungsort: Lorsch, publ.

Donatio Radolfi Pippino rege. Gundelando abbate.

Regnante gloriosissimo rege Pippino, ego Radulfus pro dei intuitu, vel pro animae meae remedio, seu pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis sive testamentum dono a presente die ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, qui ibidem deo servire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo III iurnales, de terra araturia, in pago lobodonensi in loco Vluinisheim nuncupato, cis fluvium Nekker ad integrum de iure meo, in dominationem sancti Nazarii, dono, trado, atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis pro utilitate monasterii, liberam ac firmissimam in omnibus potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus, seu quislibet hominum contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, aut eam infringere vel inmutare voluerit, inprimis iram dei omnipotentis, et sancti Nazarii incurrat, et insuper inferat monasterio eidem cum sacratissimo fisco auri libram I, argenti pondera II multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma, et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Laurisham publice, kl. iun. S. Radolfi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Lagidradi, Milundi, Herpholdi. Ego Ruodolfus rogatus scripsi.