Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 447 (Reg. 22)


Datierung: 766 03 14
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ruotberti in eadem villa. Pippino rege. Gundelando abbate.

In Christi nomine ego Ruotbertus dono ad sanctum mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago lobudunensi in villa cognominata Uluinisheim, de terra araturia iurnales II a die presente trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo, et cetera omnia usque: stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus martii, anno XIIII regni domni nostri Pippini regis. Signum Ruotberti qui hanc donationem fecit. S. Ruotheri, Vodilberti, Bernoini, Geraldi. Ego Wiglarius notarius scripsi hanc donationem, et subscripsi.