Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 445 (Reg. 3101)
Datierung: 815 10 28
Ausstellungsort: Lorsch
In Christi nomine sub die V kl. nov., anno II regnante domno nostro Ludowico gloriosissimo imperatore ego Theotdrat deo sacrata pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium, qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., donatumque in perpetuum esse volo, quidquid habere visa sum in Cilolfesheim, tam mansis, terris, campis, pascuis, peruiis, omnia et ex omnibus, totum et at integrum a die presente de iure meo, in ius, et dominationem sancti N. perpetualiter transfundo ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. Signum Dietdradae quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Signum Muotolfi, Teganbaldi, Witdradi, Ratleibi, Adalmanni, Nendingi, Rutberti, Ekkihardi, Ekkeradi, Ruoduuini, Ardolfi, Geroldi. Ego in die nomine Altuuinus rogatus scripsi, et subscripsi.

