Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 439 (Reg. 2135)


Datierung: 788 10 09 – 789 10 08
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Altmanni in Dossenheim. Karolo I imperatore. Rihbodone abbate.

Anno igitur XXI regni domni nostri Karoli, gloriosi regis, ego Altman pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Ribbodo abba preesse videtur donatumque in perpetuum esso volo, in Dossenheim et in Hantscuhesheim XV iurnales de terra, et I vineam, et quidquid ibidem habere visus fui, a die presente dono, trado, atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Altmanni qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Signum Irminoldi, Bicconis, Machelmi. Ego Isanbertus indignus monachus rogatus scripsi hanc donationem, et subscripsi.