Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 440 (Reg. 349)


Datierung: 765 – 768
Ausstellungsort: Lorsch, loco publico

Donatio Germundi, ibidem.

In nomine patris et filii, et spiritus sancti. Ille bene possedit res in seculo, qui sibi de caducis comparat premia sempiterna. Idcirco ego Germundus pro dei intuitu vel pro animae meae remedio, seu et pro aeterna retributione per hanc cartulam donationis, sive testamentum dono a die presente ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum qui ibidem deo servire videntur, ubi venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in Lobedenburg, plus minus manso uno, et de terra araturia iurnales III tantum, a die presente de iure meo, in ius et dominationem sancti N. dono trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis iure habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipse aut quislibet hominum contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, aut eam infringere vel inmutare voluerit, quoniam nulli maledicere volumus, caueat ne iram dei omnipotentis, et sancti Nazarii, incurrat, et insuper inferat una cum cogente fisco auri libram I, argenti pondera II multa sustineat, et quod repetite vendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in loco publico qui vocatur Lauresham. S. Germundi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Wiglarius scripsit.