Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 438 (Reg. 3211)


Datierung: 826 09 19
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Burgolfi in Suabeheim. Luodowico imperatore. Adalungo abbate.

Anno XIII regni domni nostri Luodowici imperatoris, ego Burgolfus, pro remedio animae meae et coniugis meae Hiltisnotae seu pro animabus parentum utrorumque nostrorum dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in villa Suaboheim mansos IIos cum hobis, et quidquid ad ipsos mansos pertinet, cum omni possessione proprietatis meae in eadem villa, vel marca, et I mancipium, nomine Rutwinum, et VIII iurnales, cum mansis, terris, domibus, aedificiis, omnia et ex omnibus de iure meo, in ius et dominationem sancti Nazarii dono trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa XIII kl. oct. S. Burgolfi qui hanc donationem fieri, et firmari rogavit. Signum Engilberti, Sigiberti, Ruotmari, Adalboldi, Hartfridi, Hildiberti, Otwini, Raccheri, Ruothardi, Engilberti, Willingi, Racheri, Hiltdrici, Starkeri, Eberhelmi. Altuuinus scripsit. Quia vero nobis in superiori karta mentio donationum quae factae sunt in Dossenheim, et Hantscuhesheim, occurrit, unam hic inserere dignum duximus, quam non inuentam prius in suo ordine omiseramus.