Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 434 (Reg. 2334)


Datierung: 791 06 26
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Hartberti, in Suabeheim.

Anno XXIII regni domni nostri Karoli regis gloriosissimi ego Hartbertus dono pro remedio animae meae, ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Richbodo abbas preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, mansum I in Suabeheim cum hoba, et vineis, et terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, et quidquid Vodo genitor meus Welafrido tradidit, et rursum Uuelafridus mihi tradidit, manu potestativa, ad integrum a die presente dono, trado, atque transfundo, in dominium sancti N. ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum locum sanctum in augmentum proficiat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI kl. iulii. S. Hartberti qui hanc donationem fecit. Ego Samuel pbr. et monachus rogatus scripsi, et subscripsi.