Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 433 (Reg. 1532)


Datierung: 779 05 02
Ausstellungsort: Lorsch

Venditio Reginberti in Suabeheim. Anno XI regni domni nostri Karoli I regis. Helmerico abbate.

Ego Reginbertus vendidi rem meam in lobodoninse, hoc est vineam unam in Suabeheim, venerabili Helmerico abbati laurishamensi monasterio inuigilanti, in pago rinensi super fluvium Wisscoz sito, ubi pretiosus mr. Christi Nazarius requiescit in corpore, et fulgescit in virtute, et accepi a vobis in pretio taxato iuxta quod inter nos complacuit atque convenit III uncias, et quod plus valet illa vinea, sit in elemosinam fratribus ibidem deo servientibus pro remedio animae meae, quam vobis presentialiter tradidi possidendam, ita ut ab hac die habeatis iure, habendi, tenendi, donandi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus potestatem habeatis. Si quis vero quod fieri non credo contra hanc venditionem a me factam venire temptaverit, ille inferat ad ipsum sanctum locum, tantum, et aliud tantum quantum ipsa vinea emendata eo tempore valuerit, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens venditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, VI n. maii. S. Reginberti qui hanc venditionem fecit, et firmari rogavit. S. Ermenoldi, Geroldi, Sigefridi, Ruothardi. S. Erkanfridi, Adonis. Ego Grimarius rogante venditore scripsi. Ego Heilradus confirmavi et manumisi.