Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 435 (Reg. 2394)


Datierung: 792 09 24
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Bilihildis, Anno XXIIII regni domni nostri Karoli regis. Richbodone abbate, VIII kl. octobris.

Ego in dei nomine Bilihilt pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem, Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi abbas Richbodo preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lobodoninse in Suabeheim I vineam, a die presente et deinceps, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. die et tempore quo supra. S. Bilihildis, quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. Ego Reginbertus scripsi.