Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 427 (Reg. 3010)
Datierung: 812 06 29
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Ruotdradis nonna pro remedio animae meae et pro anima Berethgardae deo sacratae dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Adalungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago lobod. in villa quae dicitur Sahsenheim I vineam ad situlas XL perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die et deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., III kl. iulii. S. Rutdradae quae hanc donationem fecit. S. Ruotdradae, Witdegowonis, Theotberti, Witheri, Osrichi, Folcradi, Suberenzonis, Sigewini, Ruodingi, Berolfi, Beinungi, Otheri. Ego Altuuinus scripsi.

