Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 426 (Reg. 2994)
Datierung: 809 08 01
Ausstellungsort: Lorsch
Ego Adalfridis, pro remedio animae meae, seu pro anima viri mei Otperti, et patris mei Theotdacari, nec non et filii mei Humberti dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham ubi vir venerabilis Adalgungus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in lobodoninse in Scrizesheim et in Sahsenheim omnem vineam meam quam in presenti tempore in ipsis locis tenere videor, et pater meus et mater mea mihi ibidem dereliquerunt, et postea ego possedi et tenui, et sunt in locis XII, a die presente, de iure meo in ius et dominium sancti Nazarii, trado atque transfundo, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. augusti. S. Adalfridae quae hanc donationem fieri, et firmari rogavit. S. Werinberti, Engilberti, Giselhelmi, Grimoldi, Stralhelmi, Gundoldi, Marcheri, Guuzonis. Altwinus scripsit. Donationes illustrium personarum de Liuthereshusun et Sahsenheim superioris ac inferioris, in ante scriptis donationibus inveniuntur duabus tantum exceptis quae sequentur.