Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 428 (Reg. 3573)
Datierung: 951 07 13
Ausstellungsort: Ilvesheim
Constat esse manifestissimum quod ego Adalhardus et coniux mea pro amore dei et sancti Nazarii donavimus rem proprietatis nostrae ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gerbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est in locis Sahsenheim, et Hege nuncupatis, quidquid habere visi fuimus, et II hobas in comitatu Cunradi ducis, in villa quae nominatur Aphapalaha, et mancipia nostra. Postea vero recepimus easdem res in beneficium cum precaria ad dies vitae nostrae, et X hobas vestitas, ut auctae et melioratae post mortem nostram redirent ad usum aecclesiae sancti N. absque omni heredum nostrorum contradictione. Actum in villa Vluenesheim in cimiterio. Anno incarnationis dominicae DCCCCLI. Regnante Ottone imperatore gloriosissimo. Anno regni eius XVI. Indict. VIIII sub die III idus iulii. S. Gerbodonis abbatis. S. Adalhardi qui hanc kartam donationis fieri rogavit, et in precariam eam cum supra scriptis rebus recepit. S. Vodilbaldi. Signum Hungeri advocati, Sigewini, Brunichonis, Adalhohi, Gerhardi, Abbonis, Folcnandi, Blitgeri. Vodilbaldus scripsit. Donationem domni Raffoldi de Winenheim quere in primo quaternione.