Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 422 (Reg. 2872)
Datierung: 784 – 788 03 25
Ausstellungsort: Lorsch
Ego Hadobalt, dono pro remedio animae meae, et Heriradi, ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., in pago rinensi super fluvium Wisscoz sito ubi venerabilis Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est quod tradidit mihi Heirirat manu potestativa ut pro anima eius ad sanctum N. traderem, quod et feci, id est II vineas in Scrizesheim a die presente trado atque transfundo, in dominium sancti N. ut deinceps ad ipsum sanctum locum in augmentum proficiendo haec donatio firma omni tempore et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII kl. aprilis. S. Hadebaldi qui hanc donationem fieri rogavit. Rudolfus scripsit.

