Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 421 (Reg. 2854)


Datierung: 784 – 804 785? 06 05
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Gernandi, et Gerlindae in eadem villa. N. iunii.

Eodem quoque anno ego Gernand, et coniux mea Gerlint pro remedio animarum nostrarum donamus ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in monasterio quod vocatur Laur., ubi venerabilis Richbodo abba preesse videtur donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est in pago lobod in Scrizesheim, et in Sahsenheim, quantumcumque ibi in vineis, et aliis rebus habere visi fuimus, et quod nobis de parte Theotdaccari legibus obvenit, exceptis IIabus vineis. Similiter et in pago wormacinse in Turincheim, portionem meam quam de rebus germani mei Gerhardi partitus sum, tam mansis, campis, pratis, pascuis, vineis, peruiis, totum et ad integrum sicut nos in presenti tempore possidemus, de iure nostro in ius, et dominationem sancti Nazarii, transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., n. iunii. S. Gernandi, et Gerlindae qui hanc donationem fecerunt. S. Fridelahi, Wineradi, Ruodewini, Wenilonis, Sigehelmi, Fridilonis, Adaloldi, Ruotgeri. Ego Reginbertus scripsi.