Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 423 (Reg. 1998)


Datierung: 788 03 31
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Megingozi in Scrizesheim. Karolo I. imperatore. Richbodone abbate.

In Christi nomine sub die II kl. aprilis, anno XX regni domni nostri Karoli gloriosissimi imperatoris, ego Megingoz pro remedio animae meae seu pro anima Rudolfi ut veniam peccatorum nostrorum apud dominum adipisci mereamur dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili abbate Richbodone deservire videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in lobodoninse in villa, vel marcha Scrizesheim quidquid predictus Rudolfus manu potestativa mihi tradidit, ut pro anima eius et fratris sui ad praefatum mrem. traderem, id est tam terris, domibus, aedificiis, casticiis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, et quidquid ad ipsas res legitime aspicere vel pertinere videtur, a die presente de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo rectorumque ipsius monasterii, in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero contra hanc donationem venire temptaverit, aut eam infringere vel inmutare voluerit, caueat ne iram dei omnipotentis, et sancti Nazarii incurrat, et multam quae in lege continetur solvere cogatur a comite, et nec sic quod repetit evendicet, sed presens ista donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. Signum Megingozi qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Signum Giselhelmi, Hartdrici, Gundrici, Gozonis, Aldonis, Eberkari, Isanberti, Salamanni, Theotberti. Ego Rudolfus scripsi.