Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 402 (Reg. 1629)


Datierung: 781 08 17
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Herifridi in Dossenheim, XVI kl. septemb.

Anno XIII regni gloriosi domni nostri Karoli, regis Francorum, Longobardorumque ac patricii Romanorum, ego Herifridus dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis abba Helmericus preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in pago lobodonensi in Dossenheim unam vineam cum uno stirpo, et in Eppelenheim, excepto uno curtili, et silva sibi adiacente, reliqua vero omnia quae in ipsis locis habere visus fui vel legibus obvenit mihi, a die presenti, dono tam pro anima mea quam pro genitricis meae Ermenildis, ut faciant actores ipsius sancti N. quidquid pro oportunitate et utilitate ipsius monasterii optimum esse inde decreverint, libera utentes potestate. Si quis vero, si ego ipse aut ullus homo ullo umquam tempore contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, et reliqua, omnia usque: Actum in monasterio Laur., die et tempore quo supra. S. Herifridi qui hanc donationem fecit. S. Babonis, Beinhardi. Folcradus scripsit.