Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 401 (Reg. 1368)
Datierung: 778 02 25
Nos quoque Rampertus et Wolfsuind, pro animarum nostrarum remedio donamus ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago lobodonensi in Dossenheim II iurnales, et dimidium in duobus locis, a die presente tradimus ad ipsum locum sanctum ut ei omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. S. Ramperti, et Wolfsuindis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Erkanfridi, Ruotberti, Birnichonis, Ermanfridi, Sigehelmi, Sigifridi, Waltberti. Ego Grimarius rogante Ramperto et Wolfsuinda hanc donationis kartam scripsi, et subscripsi.