Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 403 (Reg. 1604)


Datierung: 781 01 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Ermanfridi in eadem villa, II idus ianuarii. Karolo I. imperatore. Helmerico abbate.

Eodem anno ego Ermanfridus pro salute Emmihildae sororis meae quod ipsa tradidit mihi manu potestativa dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deservire videtur, ubi vir venerabilis abba Helmericus preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in Dossenheim I vineam, a die presente perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. Anno XIII regni domni nostri Karoli regis. S. Ermanfridi, qui hanc donationis kartam fieri, et firmari rogavit. S. Geroldi, S. Hartdradi, Wigonis, Beinhardi. Ego Grimarius scripsi.