Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 398 (Reg. 1058)


Datierung: 774 07 27
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Theothardi in eadem villa. Anno VI domni nostri Karoli I. regis. Gundelando abbate.

In Christi nomine ego Dithardus, pro remedio animae meae, seu et pro eterna retributione per hanc cartulam donationis, sive testamentum, dono ad sacratissimum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, mansum I in Dossenheim, cum X iurnalibus terrae araturiae et quidquid mihi genitor meus dereliquit tam campis, pratis, silvis, pascuis, excepta Ia vinea, reliqua omnia de iure meo in ius et dominationem sancti Nazarii, trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VI kl. augusti. S. Dithardi qui hanc donationem fecit. Samuel scripsit.