Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 397 (Reg. 183)


Datierung: 767 06 24
Ausstellungsort: Lorsch, loco publico

Donatio Bertrudis, in Dossenheim. Anno XV regni domni nostri Pippini regis gloriosi. Gundelando abbate.

Ego Bertrudis pro dei intuitu vel pro animae meae remedio seu et pro aeterna retributione per hanc kartulam donationis dono ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Lauresham, super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum qui ibidem deo servire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem meam in pago lobodonensi I vineam in loco Dossenheim nuncupato, a die presente de iure meo, in ius et dominationem sancti N. trado atque transfundo, perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis eandem vineam in iure tenendi, commutandi, vel quidquid exinde facere volueritis liberam ac firmissimam in omnibus potestatem. Si quis vero quod futurum esse minime credo si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, seu quelibet ulla opposita persona quae contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, aut eam infringere vel inmutare voluerit, inferat una cum sacratissimo fisco auri denarios X, argenti pondus I multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in loco publico qui vocatur Laur., VIII kl. iulii. S. Berthdrudis quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. Ego Harilandus scripsi.