Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 399 (Reg. 1054)


Datierung: 774 07 05
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Wisigardis, et filii sui Lantfridi, in eadem villa. Anno VIo regni domni nostri Karoli I. Gundelando abbate.

Eodem anno ego Wisigart et filius meus Lantfridus pariter donamus ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Gundelandus abba, preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo in Dossenheim I vineam, unde colligi possunt XXX situlae vini, perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., III n. iulii. S. Wisigardis et Lantfridi filii eius, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Ratberti, Wolfberti, Hariberti, Geroldi, Grauuonis, Beinhardi. Ego Samuel scripsi.