Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 386 (Reg. 511)


Datierung: 770 06 12
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Herchennonae deo sacratae in Hillenbach. Karolo imperatore. Gundelando abbate.

Anno IIo regni domni nostri Karoli regis gloriosi, ego Herchenanae pro remedio animae meae per hanc kartam donationis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi, in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago Lobod., in loco Hillinbach nuncupato, et in Cloppheim quantumcumque visa sum habere, in presenti tempore, quod mihi hereditario iure a parentibus meis, seu de quolibet adtracto, ad me noscitur pervenisse, per drictum legibus attingit mihi totum tam mansis, terris, campis, silvis, vineis, aquis, aquarumue decursibus, mancipiis, omnia et ex omnibus, de iure meo in ius et dominium sancti N. trado atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo, si ego ipsa aut ullus de heredibus vel proheredibus meis, sive aliqua extranea persona contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, vel eam infringere aut immutare voluerit, inferat una cum cogente fisco auri libram dimidiam, argenti pondus I multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. publice, II idus iunii. S. Herchenonae quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Cancronis, Teutaccar, Vodae. Ego Samuel rogatus scripsi.