Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 387 (Reg. 1256)


Datierung: 776 01 30
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Giselhelmi in Hillinbach. Anno Vlll regni domni nostri Karoli regis magni. Gundelando abbate.

Regnante domno nostro gloriosissimo rege Karolo anno VIII regni eius, ego Giselhelm dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi corporaliter in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo. Hoc est vineam I in Hillinbach, a die presente perpetualiter possidendam, ut deinceps ad ipsum locum proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, IIIo kl. febr. S. Giselhelmi qui hanc donationem fecit. S. Geroldi, Einhardi, Ermenoldi, Arnhelmi. Ego Grimarius scripsi.