Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 385 (Reg. 365)
Datierung: 768 11 01
Ausstellungsort: Lorsch
Ego Alftrudis dono pro remedio animae meae ad sanctum dei martyrem Nazarium, qui requiescit in pago rinensi corporaliter in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem servire videntur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobodonensi, in Hillenbach portionem meam de vinea I a die presente totum et ad integrum, trado, atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in Laur., kl. Nov. S. Alftrudis quae huius donationis cartulam fieri, et firmari rogavit. S. Liuthelmi, Sigefridi, Theotonis, Artbaldi, Ratfridi, Ermanfridi, Erkanfridi. Ego Harilandus scripsi.

