Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 360 (Reg. 2621)


Datierung: 798 05 31
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Erinfridi in eadem villa.

Ego in dei nomine Eramfridus pro remedio animae genitoris mei Sigefridi dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est unam vineam in Hantscuhesheim, a die presente trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II kl. iunii. Anno XXX regni domni nostri Karoli gloriosissimi imperatoris. S. Eramfridi qui hanc donationem fecit. Ego Reginbertus scripsi.