Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 361 (Reg. 2672)


Datierung: 799 06 24
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Adonis, et Abbonis.

Anno dehinc XXXoIo eiusdem principis sub iam dicto abbate VIII kl. iulii. Nos in Christi nomine Ado et Appo pro remedio animae Godeberti donamus ad sanctum mrem. dei Nazarium qui requiescit in monasterio Laur., super fluvium Wisscoz sito, donatumque in perpetuum esse volumus. Hoc est rem quam ipse Godebertus nobis tradidit manu potestativa in pago lobod. in Hantscuhesheim I mansum cum aedificio superposito, et terram araturiam, et vineas, et quidquid idem Godebertus in eadem marcha habere visus fuit, maiora et minora, omnia et ex omnibus de iure nostro in ius et dominium sancti N. tradimus a die presente, atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum locum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., die, et tempore quo supra. S. Adonis, et Apponis qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Hartberti, Eberuuini, Berengisi, Hortheri, Albolfi, Weronis. Ego Reginbertus scripsi.