Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 359 (Reg. 2570)


Datierung: 797 02 09
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Erkanberti in villa supra dicta.

Anno autem XXVIIII regni domni nostri Karoli gloriosi imperatoris ego Erkanbertus pro remedio animae Hunoldi dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lobod. inter Hantscuhesheim et Tutilesheim XX iurnales de terra araturia a die presente trado atque transfundo in dei nomine perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V idus febr. S. Erkanberti qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Ego Reginbertus scripsi.