Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 351 (Reg. 2158)
Datierung: 790 02 21
Ausstellungsort: Lorsch
Nos in dei nomine Wolfbertus, et Ratbertus, pro animabus Hildigardis et Starcfridi, donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem sub venerabili viro Richbodone abbate deservire videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago lobod., de uno manso, suam portionem hoc est medietatem, et quidquid ipsa in eadem marcha habere visa fuit, tam mansis, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, vineis, aquis, aquarumue decursibus, ad integrum a die presente tradimus, atque transfundimus, in dominium sancti Nazarii, ita ut ab hac die, et deinceps ad ipsum locum sanctum proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIIII kl. marcii. S.Wolfberti, et Ratberti, qui hanc donationem fieri, et firmari rogaverunt. S. Egisheri, Egisberti, Adelhelmi, Eggiheri, Hermenoldi, Engilwani, Ruotbodonis. Ego Reginbertus scripsi.