Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 350 (Reg. 2079)


Datierung: 788 10 30

Donatio Ratduuini in eadem villa, facta III kl. novembris.

Eodem etiam anno ego Ratvuin, dono pro remedio animarum Liuthelmi et Engilradae et parentum eorum ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in monasterio quod vocatur Laur., ubi Rihbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in Hantscuhesheim, iurnalem I de terra arabili, in pago lobod. a die presente, trado, atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum omni tempore proficiat in augmentum stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham die et tempore quo supra. S. Ratwini, qui hanc donationem fecit. S. Erkanfridi, et aliorum.