Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 352 (Reg. 2300)


Datierung: 791 03 06
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Theodan in eadem villa. Anno XXoIIIo regni domni nostri Karoli I. Richbodone abbate.

In Christi nomine ego Theodan dono ad sanctum dei m. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur L., ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est vineam I et terram ad ipsam pertinentem, trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II n. martii. Signum Theodan, qui hanc donationem fecit. S. Liobboldi, Rubbonis, Albrici, Minrichi, Wigberti, Theothardi, Witdradi, Spilahardi. Ego Rudolfus scripsi.