Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 344 (Reg. 1480)


Datierung: 768 10 09 bis 778 12 18
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Wacchonis in eadem villa. Gundelando abbate.

Regnante domno nostro gloriosissimo rege Karolo magno ego Waccho dono pro remedio animae meae ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur. super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo. Hoc est vineam I in Hantscuhesheim, et portionem meam de terra araturia, et quantumcumque ibidem habere visus fui, ad integrum a die presente trado atque transfundo, ita ut ab hac die ad ipsum sanctum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur. S. Wacchonis qui hanc donationem fecit. S. Adalmanni, Balduuuini, Bernuini, Lantberti, Eginoldi, Wolfmanni, Richuuini. Ego Samuel scripsi et subscripsi.