Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 343 (Reg. 1881)


Datierung: 779 – 783 782? 05 28
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Waltheri et coniugis eius Theodae in eadem villa. Anno XVII regni domni nostri Karoli magni. Helmerico abbate.

Nos Waltheri et coniux mea Theoda donamus ad sanctum dei martirem Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus. Hoc est rem nostram in Hantscuhesheim IIII mancipia, et I hobam et quidquid ibidem visi fuimus habere, mansis, campis, pratis, pascuis, totum, et ad integrum a die presente tradimus, atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V kl. iunii. S. Waltheri et coniugis eius Theodae qui hanc donationem fecerunt. Ego Rudolfus scripsi.