Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 345 (Reg. 1970)


Datierung: 787 05 06
Ausstellungsort: Lorsch

Sub die II n. maii. Anno XoVIIIIo regni domni nostri Karoli.

Ego Rihbertus, et coniux mea Manadun pariter donamus pro remedio animarum nostrarum ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Richbodo abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est vineam I in pago lobodon., in Hantscuhesheim, a die presente trado atque transfundo in die nomine perpetualiter ad possidendum. Actum in monasterio Laur. stipulatione subnixa, die et tempore quo supra. S. Rihberti qui hanc donationem fecit. Signum Tittonis. Ego Hunbertus recognovi et scripsi.