Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 330 (Reg. 1402)


Datierung: 778 05 28
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Theutsuindae in Hantscuhesheim. Anno X regni domni nostri Karoli magni, regis. Gundelando abbate.

Ego in Christi nomine Dietsuint dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio Laur., super fluvium Wisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in lobodoninse in Hantscuhesheimer marca, vineas in duobus locis, id est in monte qui iuxta ipsam villam est, et in curte ipsa aliam, a die presente trado atque transfundo, ita ut deinceps, ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., sub die V kl. iunii. S. Theutsuindis quae hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Bernhardi, Salemonis, Regingeri. Ego Ruodolfus recognovi, et scripsi.