Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 329 (Reg. 1376)
Datierung: 778 03 15
Ausstellungsort: Lorsch
Regnante domno nostro magno Karolo ego Cunigundis dono pro remedio animae meae, et reverentia sancti Nazarii quod mihi pater meus Bertdad coram testibus manu potestativa tradidit, hoc dono ad sanctum dei mrem. N. qui requiescit in corpore, in pago rinensi in monasterio, quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est rem meam in pago lob. in Hantscuhesheimer marca I bifangum quem pater meus proprisit in silva quae ad Hantscuhesheimer marca aspicere videtur, a die presente trado atque transfundo, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., idus martii. S. Cunigundis quae hanc donationem fecit. S. Erkanfridi, Balduini, Ruothardi, Wolfberti. Grimraarius scripsit.