Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 331 (Reg. 1617)


Datierung: 781 06 03(?)
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Heionis in eadem villa. Anno XoIIIo regni domni nostri Karoli magni, regis. Helmerico abbate.

In Christi nomine ego Heio pro remedio animae meae, seu pro aeterna retributione ut veniam merear de peccatis meis per hanc cartulam traditionis dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis Helmericus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, in pago lobodon. in Hantscuhesheim I mansum, et quidquid ad ipsum mansum iure aspicere videtur, tam terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus, et rursum ego Heio et uxor mea Mehsuint tradimus in Hillinbach pro anima ipsius Mehsuindis I vineam, quam de iure nostro in ius et dominationem sancti Nazarii, tradimus atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter ad possidendum. Si quis vero quod futurum esse minime credo et reliqua omnia usque: auri uncias II, argenti pondera IIII multa sustineat, et ista presens donatio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Lauresham, V n. iunii. S. Heionis qui hanc donationem fecit. S. Mehsuindis coniugis eius, Hadoberti, Heriberti pbri., Gramanni, Walafridi, Ruotperti. Ego Grimarius rogatus scripsi, et subscripsi.