Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 316 (Reg. 898)


Datierung: 773 06 13
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Wacchonis in Hantscuhesheim. Anno Vo regni domni nostri Karoli I regis. Gundelando abbate.

Ego Waccho pro remedio animae meae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deo servire videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est in pago lobodon. in Hantscuhesheim vineam I a die presente de iure meo, in ius, et dominationem sancti N. trado, atque transfundo, in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die ad ipsum locum sanctum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., idus iunii. S. Wacchonis qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Theuberti, Hildibaldi, Vogonis, Bodonis, Almanni, Burgmanni, Lamberti. Samuel rogante Wacchone scripsit hanc donationem, et subscripsit.