Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 317 (Reg. 927)


Datierung: 68 – 69
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Guntheri in Hantscuhesheim. Anno Vo regni domni nostri Karoli I regis. Gund. abbate.

In Christi nomine ego Guntherus dono pro remedio animae meae ad sanctum die mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi corporaliter, in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo, hoc est rem meam in pago lobodon. in Hantscuhesheim quidquid mihi dereliquit genitrix mea, vel quidquid visus fui habere in eadem villa et marcha, ita ut ab hac die et deinceps liberam habeatis potestatem exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod futurum esse non credo, contra hanc donationem a me factam venire temptaverit, cogente fisco, auri dimidia libra, argenti pondus unum sustineat, et sic quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., V idus iulii. S. Guutheri qui hanc donationem fieri rogavit. S. Hartberti, Pauli, Harimanni, Humberti, Leutfridi. Samuel scripsit.