Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 315 (Reg. 880)
Datierung: 773 05 25
Ausstellungsort: Lorsch
Anno XVo regni domni nostri Karoli magni gloriosi regis, ego Erkanfrit, et coniux mea Weldrud donamus pro remedio animae nostrae ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit corporaliter in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum quae ibidem deservire videtur, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse dinoscitur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus. Hoc est in pago lubidunensi in Hantscuhesheim, omnem rem proprietatis nostrae, id est in mansis, campis, pratis, peruiis, terris, silvis, vineis, domibus, aedificiis cum adiunctis adiacentiis, aquis, aquarumue decursibus, ad integrum, exceptis IIIIor iur. de terra, et I viniola. Similiter in Austringa, in pago Chrehgauui, portionem nostram ad integrum, manso, campis, pratis, peruiis, silvis, aquis, aquarumue decursibus. Similiter et in Sicchenheim in Lobodungowe, et in Uluinisheim, tam mansis, quam terris, campis, pratis, pascuis, peruiis, aquis, aquarumue decursibus ad integrum quantumcumque ego Erkanfrid, coniugi meae Weldrudae per dotis titulum condonaui. Omnia haec superius comprehensa a die presente pariter tradimus atque transfundimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita ut ab hac die habeatis potestatem exinde facere quidquid volueritis. Si quis vero quod numquam fieri credimus, contra hanc donationem venire temptaverit, tunc inferat ad ipsum locum sanctum, duplam pecuniam, hoc est auri uncias III, argenti pondera IIIIor multa sustineat, et tamen quod repetit evendicare non valeat, sed presens ista donatio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIII kl. iunii. S. Erkanfridi, et Weldrudae coniugis eius qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. S. Eberhardi, Ruothoh, Snaringi, Hucberti, Hildibaldi, Williberti, Hildiberti. Ego Samuel scripsi.