Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 312 (Reg. 771)
Datierung: 772 06 12
Ausstellungsort: Lorsch
In dei nomine ego Heimo dono ad sanctum mrem. Christi Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz sito, vel ad illos servos dei qui ibidem sub venerabili abbate Gundelando deo servire videntur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago lobod. in Hantscuhesheim iurnales II de terra pro me et pro anima coniugis meae Ratbirgae, a die presente trado atque transfundo, ita ut deinceps ad ipsum locum sanctum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentum, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., II idus iunii. Anno IIIIo regni domni nostri Karoli regis magni. S. Heimonis qui hanc donationem fecit. Ego Samuel rogatus scripsi et subscripsi.