Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 313 (Reg. 752)
Datierung: 772 05 24
Ausstellungsort: Lorsch
Ego in dei nomine Giselhelmus dono ad sanctum Christi mrem. Nazarium qui requiescit in corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, ubi vir venerabilis abba Gundelandus preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, pro animae meae remedio sive pro genitore, et genitrice mea, nec non et pro anima coniugis meae Wibradae, meum proprisum in Odenwalt silva, in Hantscuhesheimer marca, in pago lubodoninse super fluvium Necker, et Uluina tertiam partem illius proprisi, cum terra et silva et omnibus adiacentiis eius, quod ad meam portionem exinde adtingit, et in Hillenbach iurnalem Ia a die presente, trado atque transfundo, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum, vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIIII kl. iunii. Anno IIIIo regni domni nostri Karoli magni regis. S. Giselhelmi qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. S. Hucberti, Autadocor, Sigefridi, Ruotgangi, Haimradi, Waltheri, Erkenfridi. Ego Samuel rogatus scripsi, et subscripsi.