Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 311 (Reg. 747)


Datierung: 772 04 23
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Wolfhardi, et Marcsindis in eadem villa. Karolo I magno rege. Gund. abbate.

In anno IIIIo regni domni nostri Karoli regis magni, ego Wolfhart, et coniux mea Marcsint pariter donamus ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit in pago rinensi corporaliter in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Uuisscoz sito, vel ad illam sanctam congregationem monachorum, quae ibidem sub venerabili viro Gundelando abbate deo servire videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est rem nostram in pago Lobodungowe in Hantscuhesheim vineam I, cui subiungitur in uno latere res Liuthelmi, in alio Heinoldi. Similiter in Wibilinga I vineam, a die presente tradimus, atque transfundimus, in dei nomine perpetualiter possidendum. Si quis vero quod fieri non credimus, contra hanc donationem a nobis factam venire temptaverit, aut infringere vel inmutare voluerit, deum habeat ex hoc inquisitorem, et insuper inferat una cum cogente fisco, auri uncias IIas, argenti pondera tria, multa sustineat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens donatio ista firma omni tempore permaneat stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., VIIII kl. mai. S. Wolfhardi et Marcsindis coniugis eius qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Ego Herihaas scripsi.