Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Codex Laureshamensis, Bd. II, Kopialbuch, I. Teil: Oberrhein-, Lobden-, Worms-, Nahe- und Speiergau. Nr. 310 (Reg. 653)


Datierung: 771 06 01
Ausstellungsort: Lorsch

Donatio Autdadi in Hantscuhesheim. Karolo I rege. Gund. abbate.

In Christi nomine ego Autdat pro remedio animarum patris mei Agonis, et genitricis meae Gellanae dono ad sanctum dei mrem. Nazarium qui requiescit corpore in pago rinensi in monasterio quod vocatur Laur., super fluvium Wisscoz, ubi vir venerabilis Gundelandus abba preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est vineam I cum terra, quae ad eandem vineam pertinet, et est in pago lobod. in Hantscuhesheim, ad integrum a die presente, trado, atque transfundo, ita ut deinceps ad ipsum sanctum locum vel ad agentes ipsius omni tempore proficiat in augmentis stipulatione subnixa. Actum in monasterio Laur., kl. iulii. Anno IIIo regni domni nostri Karoli. S. Audat qui hanc donationem fieri et firmari rogavit. Ego Harilandus scripsi.